Jeremiah 21

etc. HIER. Notandum quod in prophetis, etc., usque ad de quibus dicitur in sequentibus. etc. Supra pontifex Phassur sive Phascor qui percussit Jeremiam, patrem habuit Emmer: hic autem Phassur filius est Melchiae, non est enim idem.> . etc. Quasi diceret. ID. Frustra repugnare vultis, et arma bellica praeparatis, quorum in media urbe usum tantum habebitis, ut armati esse videamini. Non enim habuerunt hostes quos vincerent, sed tantum quos caperent. . Primum de universa urbe prophetatum est, etc., usque ad nec ullam speret misericordiam, cum foedus perjurio violaverit. In manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum ejus. Nuntiis regis, qui venerant, etc., usque ad dicens: Sunt qui hunc locum secundum tropologiam sic exponunt: Melius est se tradere saecularibus disciplinis, maxime philosophicis, quam in Ecclesia illa permanere; in qua fames sit sermonis Dei, et omnis populus haereticorum gladio et doctrinae penuria, et peste haeretica moriatur. . HIER. In hoc loco clementia Dei demonstratur, etc., usque ad vitio suo accideret eis, non duritia comminantis. Loquitur contra Jerusalem, quae obsessa est: vel sicut Tyrus mari, ita Babylonio cingitur exercitu, et evadere non potest; vel quasi petra durissima se inexpugnabilem et robustam putat, pro soliditate et magnitudine murorum. ID. Jerusalem et adjacentem regionem (quae fructiferas arbores bonorum operum non habebat, et ideo incendio digna) quam pulchre vallem campestrem appellat, quasi perviam hostibus; non montem excelsum, qui difficile ascendatur.
Copyright information for VulgGlossa